- GULIELMUS
- I.GULIELMUSAbbas, sec. 12. celbris: Bernardi vitam orsus, alia quoque scripsit. Phil. Bergomas, in Chron. supp. l. 12. Trithem. in Cat. Henr. Gandav. c. 10. Item, dictus Brito, Presbyter, Annales Rigordi in epitomen redegit. Philippidis libb. 12. auctor, quod poëma est, de rebus gestis Phil. Aug. Edidit Petrus Pithoeus, in Hist. Gall. edit, Francof. A. C. 1596. Item Monachus S. Dionysii, auctor variarum epistolarum, et Historiae libb. 3. etc.II.GULIELMUSArvernas, Ep. Parisiensis. Scripsit in Hexaëmeron, Psalterium, Eccl. Canticum Cantic. in Matthaeum lectiones, aliaque quae vide inter opera Fol. Parisiis A. C. 1516. et Venetiis A. C. 1591. impressa. Obiit A. C. 1249. Vir admodum pius et doctus, Bellarm. Eruditionis et pietatis nomine percelebris, Catal. Test. Vet. Quanto melius de Iustificatione, aliisque Religions articulis, ceteris sui temporis Doctoribus senserit, testantur eius scripta.III.GULIELMUSParisiensis Ep. A. C. 1228. plurimos in Theologia errores, ex Scholastica Philos. subortos, damnavit A. C. 1241. Obiit A. C. 1248. Vide Volum. 4. Bibl. PP. De eius scriptis et 6. aliis Gulielmis, ididem Episcopis, vide Morer. Dict. Hist.IV.GULIELMUSScotiae Rex Henrici fil Malcolmo IV. fratri suecessit, A. C. 1165. Ab Heurico II. Angliae Rege cui, domesticis turbis implicito, bellum intulerat, captus, libertatem caro redemit, Barvico et Regesburgo cessis, et regno ei tributario reddito. Cum Richardo I. dein et Ioh. ipsi res fuit. Obiit A. C. 1214. Aet. 74. Regni 49. Successit fil. Alexander II. Leslaeus et Buchan. Hist. Scot.V.GULIELMUSdictus Bibliothecarius, sec. 9. Historiae Pontificum Anastasii vitam addidit.VI.GULIELMUSporro nomen 5. Comitum Tolos. 2. Burgundiae, unius Ducis Lotharingiae.Viri Celebres.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.